

Epistola II ad Corinthos*
Caput 6: Versus 15
Quae autem conventio Christi.Ut Christus et Belial non conveniunt, sic Christianus et quilibet infidelis. Item nihil habet templum Dei cum idolis; et quia vos estis templum Dei, ideo non debetis communicare cum his qui sunt templum diaboli.